Another Homerathon in the Works

From an Illinois Wesleyan press release:

On Wednesday, March 21, the Illinois Wesleyan Greek and Roman Studies Program will present its first marathon reading of Homer’s epic poem, the Odyssey, in honor of World Poetry Day. The reading, which is free and open to the public, will begin at 2 p.m. in The Ames Library (1 Ames Plaza, Bloomington) and will continue non-stop until about 6 a.m. Breakfast, refreshments, craft projects and more will be provided during the event.

Homer’s epic poem of over 12,000 lines chronicles the 10-year wandering and eventual homecoming of the Greek hero Odysseus after the fall of Troy.

Readers of all ages and backgrounds are invited to participate; no special training is required. Those interested in reading must sign up in advance for a 15-minute time slot to read approximately 250 lines. Readers may sign up for more than one slot. Copies of the epic will be provided in English and several other languages. Students of ancient Greek will read the original.

… and hopefully we’ll get a followup report as well …

Nuntii Latini (YLE) ~ 02/03/2012

[I'm trying to remember why I stopped posting these directly]

Listen as you read

Novus praesidens munus suscepit

Kalendis Martiis Sauli Niinistö, praesidens suffragio populi designatus, praesidentatum rei publicae Finniae suscepit, cum apud parlamentum sollemniter confirmavit se in munere gerendo sincere et fideliter constitutionem legesque rei publicae observaturum et omnibus viribus prosperitati populi Finnorum operam daturum esse.

Post praesidentem Paasikivi, qui anno millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto (1956) munus deposuit, Niinistö est primus praesidens partis conservativae. Post longam potestatem praesidentis Urho Kekkonen summum in Finnia munus triginta annos tenuerunt Mauno Koivisto, Martti Ahtisaarti, Tarja Halonen, omnes democratae sociales.
Exactores Germani in Graeciam profecturi

Plus centum sexaginta exactores Germani parati sunt in Graeciam proficisci, ut Graecos in vectigalibus efficacius colligendis adiuvent. Creditores peregrini censent Graeciam in crisim oeconomicam ideo incidisse, quod nimis multi vectigalia evadant. Nuper regimen Graeciae indicem quattuor milium hominum divulgavit, qui maximi evasores habentur. Nominibus divulgatis regimen efficere conatur, ut evasores ita palam facti debita tandem aliquando solvant. Ex relatione Unionis Europaeae, mense Novembri divulgata, exigenda sunt vectigalia non soluta omnino sexaginta miliarda euronum, quae summa quartam fere partem facit integrae productionis nationalis Graecorum.
Minister Germanus: Graeci ex unione monetaria exeant

Hans-Peter Friedrich, minister a rebus domesticis Germaniae, censet Graecos melius ex difficultatibus suis oeconomicis surrecturos esse, si ex unione monetaria exierint. “Nolo”, inquit, “ut Graeci eiciantur, sed censeo illos ita esse incitandos, ut non possint recusare, quin exeant.” At Angela Merkel, cancellaria foederalis, Graeciam in unione monetaria retinere vult.
Latibulum Osamae bin Laden destructum

Osama bin Laden, terrorista diu quaesitus, in oppido Abbottabad Pakistaniae cum familiaribus multos annos latitabat, donec mense Maio anni proximi a copiis specialibus Americanorum occisus est. Cum complures centeni homines singulis diebus ad domum Osamae videndam venissent, magistratus Pakistani illam, ne meta peregrinationum fieret, funditus destruendam curaverunt.
Berlusconi corruptionis liberatus

Silvius Berlusconi, pristinus primus minister Italiae, in iudicio corruptionis liberatus est, quod crimina obsolevissent. Suspiciebatur iuristam Britannicum David Mills plus quadringentis quinquaginta milibus euronum corrupisse, ut falsum pro se testimonium in iudicio diceret. Accusator illi poenam carceris quinque annorum flagitaverat.
Rex Suetiae nomen neptis nuntiavit

Nova principissa Suetiae nomen habet Estelle Silvia Ewa Mary, ut rex Carolus XVI Gustavus nuntiavit. Erit etiam ducissa Ostrogothiae. Estelle olim appellabatur coniux comitis Folke Bernadotte. Ex regina Silvia, avia materna, infans Silvia nominatur, Ewa ex paterna avia, matre principis Danielis.

(Tuomo Pekkanen)