Nuntii Latini Graecique

A couple of weeks’ worth … didn’t have time last week, alas …

  • Nuntii Latini from YLE (September 21):

Manifestationes in mundo crebrae

His diebus cives in compluribus mundi partibus variis causis excitati reclamitaverunt. Brevis pellicula magnetoscopica in interreti divulgata, in qua propheta Mahomed blasphematur, in terris islamicis iram civium in Americanos vertit.

In Aegypto, Tunisia, Libano, Sudania multi vitam amiserunt, cum vigiles impedire conarentur, ne turba tumultuantium in sedes diplomaticas Americanorum penetraret. In Pakistania, Iemenio, Somalia islamistae extremi musulmanos incitaverunt, ut Americanos aggrederentur. Reclamationes in viginti fere terris fuerunt et die Sabbati etiam in Australiam et insulas Maldivenses extendebantur.

Inter Sinenses et Iaponienses vetus de insulis Senkaku sive Diaoyu discordia adeo crebruit, ut manifestationes contra Iaponiam in compluribus urbibus Sinarum exsisterent. Matriti, in capite Hispaniae, complura dena civium milia convenerunt, ut contra consilia regiminis oeconomica reclamitarent. Itemque Olisipone Portugalliae, ubi plus centum milia hominum vectigalia aucta et rigorem oeconomiae reprobantes agmine facto incesserunt.

alii from September 21: Iaponia ab energia nucleari desistet … Cellulae vivae mammuthi repertae? … Castra Romanorum veterrima in Germania

… and on the Nuntii Graeci side

Akropolis world news Ὁ Ἀχμαδινεῖαδ ἐν τῷ Ἡνωμένων Ἐθνῶν Ὀργανισμῷ ἀγορᾶται (September 28) … Ἅμιλλα περὶ νήσων τινῶν (September 25 … same page) … Τὸν ”μανιώδην Βαρρέρα” ἐν τῇ Βενεζουέλῃ καταλαμβάνουσιν (September 20 … ditto)

About these ads

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s