Nuntii Latini (YLE)

Latest from our friends at YLE:

 

Oratio praesidentis Niinistö

Sauli Niinisto, praesidens rei publicae Finniae, Kalendis Ianuariis suam primam incipientis anni orationem nationi habuit. In prima eius parte legatos parlamentares et ministros regiminis ad consilia audacia capienda hortatus est. Nisi id fecissent, quaestiones ad senescendum et aes alienum conflandum pertinentes solvi non posse.

Addidit se de integritate civitatis sollicitum esse: “Studium sui commodi”, inquit, “quin etiam avaritia in incremento est, cum iustitia et aequitas algeant.” Negavit se eos intellegere posse, qui putarent Finniam esse civitatem desidendi, ubi exspectaretur, ut unusquisque in mensa ab aliis ampliter exstructa accumberet. Idem monuit laborem pluris quam ante aestimandum esse. Ad extremum praesidens Niinistö civibus bonum annum novum et benedictionem Dei exoptavit.
(Reijo Pitkäranta)

 

Alia: Papa capitalismum condemnavit … Quid Angela Merkel dixerit … Duo Finni in Iemenio vi abducti … De adiunctionibus municipalibus … De mortibus in Finnia viariis

 

 

About these ads

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s