Nuntii Latini (YLE)

The latest headlines:

Napolitano iterum praesidens Italiae

Moderatores Italiae politici praesidentem Giorgio Napolitano appellaverunt, ut ad crisim politicam solvendam candidatus praesidentatus esse dignaretur. Cum ille annuisset, delegatis parlamentariis sexto suffragio tandem contigit, ut praesidentem eligerent.

Napolitano, qui primus est praesidens Italiae iterum electus, ex mille septem (1007) votis septingenta duodequadraginta (738) accepit. Praesidens Napolitano, octoginta septem annos natus, anno bis millesimo sexto (2006) undecimus praesidens rei publicae Italiae in septem annos electus est. Iusiurandum praesidentiale eodem anno Idibus Maiis (15.5.) iuravit. Est primus praesidens Italiae, quod factionis communisticae membrum fuerat. Anno bis millesimo quinto (2005) senator in totam vitam nominatus est.

Alia: Iuvenis suspectus facinoris Bostoniensis captus est … Ictus territorum in Canada impeditus …An delator sit iudicibus tradendus

About these ads

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s