Nuntii Latini | Radio Bremen

All the Latin news that fits, from our friends at Radio Bremen:

Praesidens eligitur

Duodecim annos post, quam Talibani illi extremistae de regimine deiecti sunt, electiones praesidentales in Afganistania habitae sunt. Neque cuiquam ex octo competitoribus, qui Hamid Karsai praesidenti succedere volunt, contigit, ut primo iam suffragio eligeretur. Itaque mense Maio in suffragium decretorium vocabitur.

Alia: Ungarns Premierminister Viktor Orban während einer Rede …Hyypiä vale!

 

Nuntii Latini (Ephemeris)

I think I finally figured out how their feed works … Ephemeris tends to have longer articles than YLE and Radio Bremen:

Discrimen belli in Ucraina

Iam Praesidens Putin XV milia militum in Crimaeam, civitatem quae suis legibus utitur, quamquam pars sit rei publicae Ucrainae, misit. Cum copiae ad finem motae sint, periculum est ne ipsam Ucrainam Russi aggrediantur. Telephonice nuper Vladimirus Putin et Baracus Obama collocuti sunt de re: Praeses Russicus Americano Russiam suum ius repetere causam communem defendendi si qua vis fiat in Crimaea et in Ucraina Orientali dixit.[...]

 

Nuntii Latini (YLE)

Latest news in Latin from our friends in Finland:

Rerum in Ucraina eversio

Res in Ucraina eversae sunt, cum praesidens Victor Janukovitsh die Saturni (22.2.) iussu parlamenti a magistratu amotus est. Eodem tempore convenit, ut comitia novo praesidenti eligendo die vicesimo quinto mensis Maii (25.5.) haberentur. Paulo post Janukovitsh, cui e domo sua privata in locum ignotum fugere contigit, a magistratibus comprehendi iussus est de strage suorum civium accusatus.

Alia: Quid Medvedev dixerit … Reclamationes Reikiavicenses … Ministerium Civitatis Vaticanae … Milites e Finnia in Africam … De memoria Caroli Magni … Mensis Februarius mitissimus

Nuntii Latini (Radio Bremen)

From our friends at Radio Bremen:

Vitali Klitschko, Vertreter der ukrainischen Opposition

Victor Janukovich, postquam ei praesidentis munus a parlamento Ucrainae abrogatum est, in Russiam fugit. Quem comprehendi iussum est, quod ei crimini datur caedis auctorem fuisse. Vitali Klitschko campio pugilum mundanus pristinus, qui illi adversabatur, declaravit se in electionibus, quae die vicesimo quinto mensis Maii habebuntur, praesidentis munus petiturum esse.

alia: Novi moderatores Italiae … Athletae a praesidente salutati

It being the end of the month, Radio Bremen also has promulgated their monthly version:

Akropolis World News | Αἷμα ἐν τῷ Κίεβ

From Juan Coderch of Akropolis World News fame:

Αἷμα ἐν τῷ Κίεβ
Ὁ πρόεδρος Βίκτωρ Ἰανουκόβιζ πυροβολεῖν κελεύει

Τήμερον τῇ Πέμπτῃ πρωὶ αὖθις οἱ φύλακες τοῖς ἀνθισταμένοις ἐπέθεντο ἐν τῷ τοῦ Κίεβ κέντρῳ. οὐκ ἀκριβῶς ἴσμεν ὁπόσοι ἄνθρωποι ἀπέθανον (λέγεται ὅτι πλείονες ἢ ἑκατὸν) ἐξ οὗ ἡ μάχη ἤρξατο ἐν τῇ τῆς Αὐτονομίας Ἀγορᾷ (καλουμένῃ καὶ “Τὸ Μαιδᾶν“). …

Read the rest at:

Nuntii Latini (Bremen) | Berolini minister recessit (et alia)

From our friends at Radio Bremen:

Berolini minister recessit

Tres menses post quam munus susceperat, Hans-Peter Friedrich minister rerum rusticarum propter causam Sebastian Edathy Democratae Sociali imminentem recessit. Ministro crimini datum est silenda enuntiavisse. Cui succedet Christian Schmidt Christianus Socialis.

In other news:

In Italia regimen in discrimen vocatum … Hamburgi novus exercitor

Read (and listen) at:

Nuntii Latini (YLE) | Rerum in Ucraina condicio (et alia)

From our friends at YLE:

Rerum in Ucraina condicio

Tumultus Kioviae, in urbe Ucrainae, orti eo saevitiae progressi sunt, ut saltem quinquaginta homines iis vitam amitterent et amplius ducenti vulnerarentur. Testes oculati urbem in locum pugnae fere mutatam esse referunt. Ira plebis regimini adversantis denuo inflammata est, cum parlamentum recusavisset, quominus potestatem praesidentis Janukovytsh coerceret.

Reijo Pitkäranta

… and in other news:

  • Quid Sauli Niinistö dixerit
  • Conventus utriusque Coreae
  • Renzi primus minister Italiae
  • Estonia et Russia concordes
  • De novis Olympionicis Finniae
  • Quid Renaud Lavillenie fecerit

… see it all at: Nuntii Latini/Radio Finland

Akropolis World News

Catching up with the headlines at akwn.net:

  • Ταραχὴ ἐν τῇ Ἰταλικῇ Βουλῇ
  • Διαμένει ἡ ἐν τῇ Οὐκρανίᾳ ταραχή
  • Ὁ Ἰαπωνικὸς λοχαγὸς ὃς τοῦ πολέμου τελευτήσαντος ἔτι ἐμάχετο ἀποθνῄσκει
  • Ὁ Ῥόννυ Βίγς, ὁ τῆς ἑκατονταετίας κλέπτης, ἀπέθανεν

ktl …