Nuntii Latini Graecique

Time to revive this feature … first, Nuntii Latini

  • From YLE August 31:


De conventu republicanorum

Tampae, in urbe Floridae, conventus factionis republicanorum habitus est. Quo in consessu candidatus praesidentialis illarum partium officialiter nominatus est Mitt Romney, cuius competitores iam antea certamine inferiores discesserant. Demoscopiae monstrant eum apud populum iam tantundem fere gratia valere ac praesidentem hodiernum Barck Obama.

alia from August 31 (Neil Armstrong vita defunctus … Breivik vinculis condemnatus … Rerum in Columbia condicio … Zingari Parisiis eiciuntur … Novus campus petrolearius … Primae nives in Lapponia) …

  • From YLE September 7:

Ecclesiam catholicam duo saecula retro remansisse

Cardinalis Carolus Maria Martini, olim archiepiscopus Mediolanus, qui pridie Kalendas Septembres obiit, in colloquio ante tres septimanas facto et die Sabbati (1.9.) divulgato dixit ecclesiam catholicam duo saecula retro remansisse.

Ecclesiam hortatus est, ut errores confiteretur et mutationes, pontificibus et episcopis inclusis, susciperet. Culturam occidentalem esse inveteratam, ecclesias magnas et vacuas, ritus religiosos pomposos. Cardinalis Martini suasit etiam, ut ecclesia catholica erga homines divortium passos humanius ageret. Neque timebat res difficiles tractare, ut homosexualitatem et caelibatum sacerdotum atque remedia prophylactiva, quibus sida prohiberetur.

…. alia from September 7: Britannia marmora Parthenonis non reddit … Desmond Tutu: Bush et Blair ad iudices … Memoria proelii in Borodino facti …

… and Nuntii Graeci

Nuntii Latini Graecique

Nuntii Latini from YLE:

De crisi Graeciae oeconomica

Erkki Liikanen, moderator Argentariae Finniae, censet causam difficultatum oeconomicarum, quibus Graecia laboret, esse fiscalitatem iniustam. Divites tributa non solvere, illos autem, quorum reditus mediocres aut parvi sint, usque gravioribus tributis vectigalibusque onerari.

Bonum successum, quem factiones extremae in comitiis parlamentariis nuper factis habuerint, indignationem civium ostendisse. Sauli Niinistö, praesidens Finniae, arbitratur crisim in Graecia non esse tantum oeconomicam sed potius iam socialem, cum cives fiduciam amiserint. Plus quam dimidia pars investitorum internationalium credit crisim politicam, quae ex comitiis Graeciae parlamentariis orta sit, effecturam esse, ut Graeci hoc anno ex zona euronis discedant.

… more stories plus audio at: Nuntii Latini (YLE)

Nuntii Latini from Radio Bremen:

Kraft triumphat, Röttgen recedit

Electionibus in Rhenania-Vestfalia praemature habitis Democratae Sociales ab Hannelore Kraft ducti victoriam manifestam adepti sunt. Quae factio coalitione cum Viridibus coniuncta civitatem gubernare perget. Democratae Christiani Norbert Röttgen duce cladem acerbissimam acceperunt.

… more stories plus audio at: Nuntii Latini Septimanales 18.5.2012 (Radio Bremen)

Nuntii Latini via Ephemeris:

Pyrobolus ante scholam displosus est

Mane Brundisii in urbe Italiae Meridionalis pyrobolus displosus est apud Scholam Ad Instituenda Munera Socialia dicatam “Franciscae Morvillo Falcone”; discipula sedecim annorum obiit diruptione laniata, alii V sauciati, inter quos altera puella in mortis discrimine manet cum graviter vulnerata sit, aliique leviter acceptis plagis a nosocomio dimissi sunt. Investigatores machinamentum exstructum esse satis facile putant tribus vasis gasariis ac displosum instrumento tempori praestituendo. Sunt qui existiment mafiam ream sceleris fuisse, cum schola dicata sit mulieri iudicis Ioannis Falcone qui una cum ea necatus sit insidiis mafianis apud Panormum abhinc viginti prope annos. Sed ab auctoritatibus nulla sententia prudenter excepta est. Num potest omnino petitio tromocratica recusari? An facinus viri insani?

Dubium non est quin sontes occidere voluerint, quoniam ea hora quaedam puellae in scholam inibant. Potuit magna caedes fieri: nam post aliqua temporis minuta omnes alumni adventuri erant. “Quoquo modo se res habent, quod factum est ut scelus tromocraticum atque intolerabile ostenditur, quia terrorem universis iniecit ”, ait Petrus Grasso magistratus praepositus mafiae repugnandae. “Reos inveniemus” fertur Anna Maria Cancellieri Administra negotiis praeposita declaravisse, quod omnes sine dubio exoptant.

… much more at: Ephemeris

Akropolis World News in Classical Greek:

Nuntii Latini Graecique 05-13-12


I’m thinking of making all the Latin and Greek news a sort of ‘Sunday Papers’ thing:
From  YLE:

Hollande praesidens electus
Nuntii Latini. Photo: Yle

JULKAISTU 11.05.2012 KLO 10.38

Praesidens Francogalliae in quinquennium proxime futurum electus est Francois Hollande, socialista quinquaginta septem annos natus. Altero enim suffragio populi pridie Nonas Maias (6.5.) facto sententiarum paene quinquaginta duas centesimas (51,7%) sibi conciliavit.

Praesidens hodiernus Nicolas Sarkozy, adversarius eius, ubi primum de eventu comitiorum audivit, se cladem accepisse confessus victori publice gratulatus est.

(Reijo Pitkäranta)

… more stories and audio versions at:

From Radio Bremen:

Factiones magnae punctis panae pares

Electionibus in Slesvica-Holsatia habitis coalitio Democratarum Christianorum et Liberalium a gubernaculis civitatis depulsa est. Democratae et Christiani et Sociales punctis paene pares sunt. Non modo Liberalibus, sed etiam Piratis in parlamentum inire contigit. Quas res qui observant, timent, ne ministrorum consilium constituere difficile sit.

… more at:

From Ephemeris:

Reclamatur in Ucraina
MM hominum in foro Kioviae, capitis rei publicae Ucrainae, die Saturni convenerunt libertatem oppositorum in vinculis detentorum poscentes et vehementer contra praesidentem Victorem Janukovic reclamentes: nam Julia Timosenko, olim rei publicae praesidens, in carcere manet de repetundis accusata; ipsa ante paucos dies cicatrices apparatu photographico impressas per interrete demonstraverat, quibus ictus custodum in bracchiis et alvo comprobari videantur. Recenter Juliae factio Patria et Foedus Commutativum constituerunt coniunctim se comitia proxima adituras esse, quo facilius praevalere possint.

Post paucas septimanas certamina pedifollica Europaea in Ucraina et in Polonia habebuntur, quam ob rem sperant rectores tranquillitatem in urbibus saltem mox restitutum iri.

… much, much more at:

From Akropolis World News in Classical Greek:

Chinese blind dissident can leave China / Widows demonstrate in Bolognia / 11/9 mastermind to be judged (05/05/12. j. coderch)