Nuntii Latini Graecique

Nuntii Latini from YLE:

De crisi Graeciae oeconomica

Erkki Liikanen, moderator Argentariae Finniae, censet causam difficultatum oeconomicarum, quibus Graecia laboret, esse fiscalitatem iniustam. Divites tributa non solvere, illos autem, quorum reditus mediocres aut parvi sint, usque gravioribus tributis vectigalibusque onerari.

Bonum successum, quem factiones extremae in comitiis parlamentariis nuper factis habuerint, indignationem civium ostendisse. Sauli Niinistö, praesidens Finniae, arbitratur crisim in Graecia non esse tantum oeconomicam sed potius iam socialem, cum cives fiduciam amiserint. Plus quam dimidia pars investitorum internationalium credit crisim politicam, quae ex comitiis Graeciae parlamentariis orta sit, effecturam esse, ut Graeci hoc anno ex zona euronis discedant.

… more stories plus audio at: Nuntii Latini (YLE)

Nuntii Latini from Radio Bremen:

Kraft triumphat, Röttgen recedit

Electionibus in Rhenania-Vestfalia praemature habitis Democratae Sociales ab Hannelore Kraft ducti victoriam manifestam adepti sunt. Quae factio coalitione cum Viridibus coniuncta civitatem gubernare perget. Democratae Christiani Norbert Röttgen duce cladem acerbissimam acceperunt.

… more stories plus audio at: Nuntii Latini Septimanales 18.5.2012 (Radio Bremen)

Nuntii Latini via Ephemeris:

Pyrobolus ante scholam displosus est

Mane Brundisii in urbe Italiae Meridionalis pyrobolus displosus est apud Scholam Ad Instituenda Munera Socialia dicatam “Franciscae Morvillo Falcone”; discipula sedecim annorum obiit diruptione laniata, alii V sauciati, inter quos altera puella in mortis discrimine manet cum graviter vulnerata sit, aliique leviter acceptis plagis a nosocomio dimissi sunt. Investigatores machinamentum exstructum esse satis facile putant tribus vasis gasariis ac displosum instrumento tempori praestituendo. Sunt qui existiment mafiam ream sceleris fuisse, cum schola dicata sit mulieri iudicis Ioannis Falcone qui una cum ea necatus sit insidiis mafianis apud Panormum abhinc viginti prope annos. Sed ab auctoritatibus nulla sententia prudenter excepta est. Num potest omnino petitio tromocratica recusari? An facinus viri insani?

Dubium non est quin sontes occidere voluerint, quoniam ea hora quaedam puellae in scholam inibant. Potuit magna caedes fieri: nam post aliqua temporis minuta omnes alumni adventuri erant. “Quoquo modo se res habent, quod factum est ut scelus tromocraticum atque intolerabile ostenditur, quia terrorem universis iniecit ”, ait Petrus Grasso magistratus praepositus mafiae repugnandae. “Reos inveniemus” fertur Anna Maria Cancellieri Administra negotiis praeposita declaravisse, quod omnes sine dubio exoptant.

… much more at: Ephemeris

Akropolis World News in Classical Greek:

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out /  Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out /  Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out /  Change )

Connecting to %s