Latest (from Tuomo Pekkanen):
Corea Septentrionalis contumax
Cum Corea Septentrionalis mense Februario tertium experimentum nucleare fecisset, sanctiones contra eam a nationibus occidentalibus amplificatae sunt. Tum Coreani Septentrionales Americanis et confoederatis eorum verbis durissimis minitari coeperunt. Ira eorum aucta est, cum aeroplana Americana bombifera exercitia militaria in Corea Meridionali haberent. Illa aeroplana, quae radari propemodum invisibilia sunt, ex statione militari Missuriana surrexerunt et Oceano Pacifico transvolato bombas in insulam Pyeontaek demiserunt. Americani nuntiaverunt illis exercitiis demonstratum esse exercitum suum aërium, si opus esset, e longinquo ictus exactissimos celeriter efficere posse. Kim Jong-un, dictator Coreanorum Septentrionalium, iam suis praecepit, ut rochetae missiliaque in promptu ponerentur. Die Sabbati (29.3.) Corea Septentrionalis nuntiavit statum belli sibi cum Corea Meridionali esse et intentabat conflictum militarem et bellum nucleare, si provocationes hostiles in confinio terrarum fierent. Meridionales Coreani responderunt in illis minis nihil novi esse. Moderatores Americani censebant propositum Coreae Septentrionalis veri similiter nihil aliud esse, nisi potestatem dictatoris Kim Jong-un fulcire. Et Sinenses et Russi utramque partem hortati sunt, ut cooperarentur, ne status rerum in peius verteretur.
Alia: Urbi et orbi … Oeconomia Germaniae crescit, Francia et Italia lente protrahuntur … Louvre ex museis anno 2012 frequentissimum
Via: Nuntii Latini