Nuntii Latini (YLE)

This week’s Latin news from our friends at YLE … this week’s translators are Reijo Pitkäranta and Saara Honkanen:

De tempestate Europae

Hac aestate ineunte tempestas in Europa multum variavit. In Finnia, imprimis in partibus terrae septentrionalibus, aer tam calidus fuit, ut cives de aestibus molestis et saluti nocentibus publice praemonerentur.

Civitates autem mediae Europae, praesertim Tzekia, Austria, Germania, imbribus et inundationibus vexatae sunt, quibus complures homines vitam amiserunt et multa milia domum relinquere coacta sunt.

Alia:

Tumultus in Turcia orti … De statu Lettoniae novo … Sarinum in Syria adhibitum … Jansa corruptionis convictus … De re scholastica Russiae … Aquae ad natandum purissimae

Leave a comment