Headlines for the past couple weeks:
- Ἀτομικὸν ἐργαστήριον τουριστικὸν κέντρον γενήσεται
- Πόλεμος ἐν τῇ Γάζῃ
via: Akropolis World News
quidquid bene dictum est ab ullo, meum est
Headlines for the past couple weeks:
via: Akropolis World News
… I keep losing these things for compendium-on-Sunday purposes, so I think I’d better start posting them as I get them:
From YLE (October 1):
Coetus Nationum Unitarum
Die Martis (25.9.) coetus generalis Nationum Unitarum in urbe New York sessionem inauguralem habuit. Hoc in conventu Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, orationem fecit, qua cum alias res attigit tum Iranianos hortatus est, ne armis nuclearibus fabricandis operam darent.
“Americani”, inquit, “ad omnia facienda parati sunt, ut prohibeant, ne Irania arma atomica sibi comparet. Idem praemonuit Iranianis spatium temporis infinitum non datum iri ad programma nucleare deponendum.”
… also from YLE on October 1: De comitiis Belorussiae …Populatio piscium deminuetur … De ballaenis captandis … Hispania viatoribus gaudet…Memoria Americi Vespucci … Brad de Veluwe equus victor
From YLE (October 5):
Alveus fluminis in Marte repertus
Vehiculum, quod mense Augusto in Martem descendit, glaream et lapides invenit, quae pristinum flumen in alveo suo portavit. Lapides rotundati ostendunt aquam e longinquo magna vi fluxisse. Photographemata illius alvei die quinto decimo mensis Septembris in Terram missa sunt.
Neque investigatoribus novum est, quod aqua in Marte olim exstitit, sed nullus fluminis alveus antea repertus est. Propositum maximi momenti est carbonem et signa de condicionibus vitae microbiorum opportunis quaerere, an in Marte umquam fuerint aut adhuc sint.
… more from YLE on October 5: Cubicularius Papae ante iudices … Impetus cardiaci frigore augentur … Inopia laboris in Eurozona maxima
… and on the Nuntii Graeci side:
A couple of weeks’ worth … didn’t have time last week, alas …
Manifestationes in mundo crebrae
His diebus cives in compluribus mundi partibus variis causis excitati reclamitaverunt. Brevis pellicula magnetoscopica in interreti divulgata, in qua propheta Mahomed blasphematur, in terris islamicis iram civium in Americanos vertit.
In Aegypto, Tunisia, Libano, Sudania multi vitam amiserunt, cum vigiles impedire conarentur, ne turba tumultuantium in sedes diplomaticas Americanorum penetraret. In Pakistania, Iemenio, Somalia islamistae extremi musulmanos incitaverunt, ut Americanos aggrederentur. Reclamationes in viginti fere terris fuerunt et die Sabbati etiam in Australiam et insulas Maldivenses extendebantur.
Inter Sinenses et Iaponienses vetus de insulis Senkaku sive Diaoyu discordia adeo crebruit, ut manifestationes contra Iaponiam in compluribus urbibus Sinarum exsisterent. Matriti, in capite Hispaniae, complura dena civium milia convenerunt, ut contra consilia regiminis oeconomica reclamitarent. Itemque Olisipone Portugalliae, ubi plus centum milia hominum vectigalia aucta et rigorem oeconomiae reprobantes agmine facto incesserunt.
… alii from September 21: Iaponia ab energia nucleari desistet … Cellulae vivae mammuthi repertae? … Castra Romanorum veterrima in Germania
… and on the Nuntii Graeci side
Akropolis world news Ὁ Ἀχμαδινεῖαδ ἐν τῷ Ἡνωμένων Ἐθνῶν Ὀργανισμῷ ἀγορᾶται (September 28) … Ἅμιλλα περὶ νήσων τινῶν (September 25 … same page) … Τὸν ”μανιώδην Βαρρέρα” ἐν τῇ Βενεζουέλῃ καταλαμβάνουσιν (September 20 … ditto)
Nuntii Latini
Lex de sulphure emittendo
Lex de emissionibus sulphuris in commeatu maritimo circumscribendis in parlamento Unionis Europaeae perlata est. Legati parlamentares sciverunt, ne copia sulphuris in materia combustibili adhibita decimam unius centesimae partem (0,1%) excederet.
Hoc directivum, quod inde ab anno bismillesimo quinto decimo (2015) valere incipiet, imprimis ad navigationem in Mari Baltico, in Mari Germanico, in Freto Gallico faciendam spectat.
… alia from September 14: Americani siccitate laborant … Duo diurnarii Sueti liberati … Reclamatio Cataloniensium … Memoria Iohannae ab Arcu …Scientia legendi et scribendi … Caput mundi artis designandi
… and Nuntii Graeci