Nuntii Latini (YLE)

This week’s Latin news from our friends at YLE … this week’s translators are Reijo Pitkäranta and Saara Honkanen:

De tempestate Europae

Hac aestate ineunte tempestas in Europa multum variavit. In Finnia, imprimis in partibus terrae septentrionalibus, aer tam calidus fuit, ut cives de aestibus molestis et saluti nocentibus publice praemonerentur.

Civitates autem mediae Europae, praesertim Tzekia, Austria, Germania, imbribus et inundationibus vexatae sunt, quibus complures homines vitam amiserunt et multa milia domum relinquere coacta sunt.

Alia:

Tumultus in Turcia orti … De statu Lettoniae novo … Sarinum in Syria adhibitum … Jansa corruptionis convictus … De re scholastica Russiae … Aquae ad natandum purissimae

Nuntii Latini (YLE)

Again, a couple of week’s worth, this time from our friends at YLE. We’ll do the May 24th edition first (by Reijo Pitkäranta):

Oclahoma procella afflicta

Oclahoma, urbs Civitatum Americae Unitarum, tantis venti turbinibus afflicta est, ut amplius viginti incolae vitam amitterent et etiam plures in nosocomia deportarentur. Aedificia, inter quae complures domus privatae et duae scholae erant, per singulos vicos deleta sunt. Praesidens Barack Obama decrevit, ut Oclahoma pro regione calamitatis magnae haberetur.

Alia: De tumultibus … FAO: insecta edenda esse … Memoria Richardi Wagner … Kyllikki Saari 17.5.1953 occisa … Dies heroum bello caducorum … Nox sine nocte initium cepit

… and the May 31 edition (by Tuomo Pekkanen)

De inopia quaestus iuventutis Europaeae

Herman van Rompuy, praesidens Unionis Europaeae, moderatores civitatum membrorum hortatur, ut consilia capiant, quibus inopia quaestus iuventutis opprimatur. In Graecia et Hispania tertius quisque nondum viginti quinque annos natus opere caret, in tota Unione quintus quisque. Numerus iuvenum opere carentium quinque miliones et dimidium in Europa superat.

Alia: Ecclesia Angliae episcopos feminas proponit … An atheistae salventur necne …
Ova gallinacea saluti non nocent … Magnus asteroides Terram praetervolat … Vita Adelis palmam auream reportavit

Akropolis World News

… in Classical Greek. I think I missed a week, so here are a pair of headlines (they’re both on the same page, so you really only have to click one):