In Classical Greek:
Category: Nuntii Latini Graecique
Akropolis World News
Latest headline in Classical Greek:
Nuntii Latini (YLE)
Separatistae in Catalonia victores
In comitiis Cataloniae partes politicae, quae ad independentiam spectant, maiorem partem delegatorum in parlamentum regionale acceperunt. Nihilo minus separatio Cataloniae non est probabilis, ut factiones principales iam nuntiaverunt. Inopia quaestus et depressio oeconomica usque gravescens voluntatem separationis apud Catalanos auxerunt.
Catalonia ex partibus Hispaniae oeconomiam habet validissimam, sed multi Catalani censent causam difficultatum oeconomicarum, quibus illi quoque gravantur, in eo esse, ut nimia pars pecuniarum regionis Matritum delabatur. Regimen Hispaniae centrale voluntati separatistarum vehementer resistit et habet proposita ad secessionem spectantia illegalia et constitutioni Hispaniae contraria.
Alia: Mursi novus pharao appellatus … Arafat exhumatus … Medvedev aurigas ebrios coercet …Tigres pauciores quam umquam ante …In Utsjoki sol disparuit
- via: Nuntii Latini
Nuntii Latini (Bremen)
The weekly update:
Nuntii Latini (YLE)
Bellum Proximi Orientis
Die Mercurii (21.11.) vesperi Israeliani et ordo Palaestinensis Hamas post aggressiones mutuas octo dies continuatas de ignistitio consenserunt. De re nuntiavit Mohammed Kamel Amr, princeps minister Aegypti, qui munere conciliatoris pacis fungebatur.
Conflictus militaris, quo centum quadraginta septem Palaestinenses et quinque Israeliani vitam amiserunt, initium ceperat, cum Palaestinenses missilia e regione Gaza in Israelem emisissent. Quo facto impediri non potuit, quin Israeliani incursioni ictibus aeriis vehementissimis responderent.
- Alia: Novum regimen Sinarum … SAS e periculo servata … Cura dentium neglecta …De venatione luporum … Dies iurum liberorum
via: Nuntii Latini