
I’m thinking of making all the Latin and Greek news a sort of ‘Sunday Papers’ thing:
From YLE:
Hollande praesidens electus
Nuntii Latini. Photo: YleJULKAISTU 11.05.2012 KLO 10.38
Praesidens Francogalliae in quinquennium proxime futurum electus est Francois Hollande, socialista quinquaginta septem annos natus. Altero enim suffragio populi pridie Nonas Maias (6.5.) facto sententiarum paene quinquaginta duas centesimas (51,7%) sibi conciliavit.
Praesidens hodiernus Nicolas Sarkozy, adversarius eius, ubi primum de eventu comitiorum audivit, se cladem accepisse confessus victori publice gratulatus est.
(Reijo Pitkäranta)
… more stories and audio versions at:
- Nuntii Latini (YLE)
From Radio Bremen:
Factiones magnae punctis panae pares
Electionibus in Slesvica-Holsatia habitis coalitio Democratarum Christianorum et Liberalium a gubernaculis civitatis depulsa est. Democratae et Christiani et Sociales punctis paene pares sunt. Non modo Liberalibus, sed etiam Piratis in parlamentum inire contigit. Quas res qui observant, timent, ne ministrorum consilium constituere difficile sit.
… more at:
From Ephemeris:
Reclamatur in Ucraina
MM hominum in foro Kioviae, capitis rei publicae Ucrainae, die Saturni convenerunt libertatem oppositorum in vinculis detentorum poscentes et vehementer contra praesidentem Victorem Janukovic reclamentes: nam Julia Timosenko, olim rei publicae praesidens, in carcere manet de repetundis accusata; ipsa ante paucos dies cicatrices apparatu photographico impressas per interrete demonstraverat, quibus ictus custodum in bracchiis et alvo comprobari videantur. Recenter Juliae factio Patria et Foedus Commutativum constituerunt coniunctim se comitia proxima adituras esse, quo facilius praevalere possint.Post paucas septimanas certamina pedifollica Europaea in Ucraina et in Polonia habebuntur, quam ob rem sperant rectores tranquillitatem in urbibus saltem mox restitutum iri.
… much, much more at:
From Akropolis World News in Classical Greek:
