Latest from our friends at YLE:
Dies veteranorum celebrabatur
Dies festus militum veteranorum in Finnia die vicesimo septimo mensis Aprilis (27.4.) quotannis celebratur. Illo enim die anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto (1945), cum copiae Germanorum ex Lapponia recessissent, pax post longinquum bellum restituta est. In festo veteranorum hornotino orationem habuit praesidens Sauli Niinistö.
Monuit fortitudinem veteranorum non tantum ex rebus fortiter gestis constitisse sed fuisse longinquam et cotidianam, cum per menses, immo annos, scirent quemvis diem ultimum esse posse, vitam iuvenem finiri, antequam bene coepisset. – Milites veterani adhuc superstites sunt in Finnia duodequadraginta milia (38.000). Aetas eorum media est nonaginta annorum.
Alia: Regina abdicavit, vivat rex! … Novum regimen Italiae constitutum … De fraude fiscali coercenda