Nuntii Latini (YLE)

Latest Latin headlines from our friends in Finland:

Giulio Andreotti mortuus

Giulio Andreotti, qui in negotiis publicis Italiae diutissime versatus erat, pridie Nonas Maias (6.5.) diem supremum obiit nonaginta quattuor annos natus. Socius factionis democratarum Christianorum in parlamentum Italiae iam anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto (1946) creatus est, donec anno nonagesimo primo (1991) titulum senatoris perpetui accepit. Quantum Andreotti in vita publica Italiae auctoritate valuerit, vel inde apparet, quod omnino septies munere ministri principis fungebatur.

Alii: Israeliani impetum fecerunt … Kierkegaard abhinc CC annos natus … Athletica puellarum Saudianarum … De fossili in Brasilia exposito … Dies festus matrum celebrabitur