Latest news in Latin from our Finnish friends (this week’s author: Tuomo Pekkanen):
Coniuges Finni ex Iemenia liberati
Coniuges Finni et vir Austriacus, qui mense Decembri in Iemenia vi abducti erant, post captivitatem fere centum quadraginta dierum liberati sunt. Magistratus Finni negant Finniam pretium redemptionis abductoribus solvisse.
Coniuges Leila et Atte Kaleva dicunt se inter abductionem bene tractatos esse. Se cibum bonum et aquam puram accepisse et medicamenta necessaria sibi ministrata esse. Redactor autem actorum Austriacorum “Kurier” rettulit se ab obsidibus audivisse illos interdum catenas habuisse, foris dormivisse et aquam impuram ad bibendum accepisse.
Pessimum fuisse, quod suras sive capitula Corani auscultare cogerentur. De liberatione abductorum, etsi singula nondum sunt nota, imprimis magistratus Omaniani cum abductoribus consultaverant. Omaniani etiam certa pecunia, cuius summa est ignota, illos tres obsides in libertatem redemisse narrantur. Magistratus Finniae civibus suaserunt, ne posthac itinera in Iemeniam temere susciperent.
Alia … Greges locustarum Madagascariam occupaverunt … Finni in Americam ante CCCLXXV annos