Nuntii Latini Graecique

From YLE (October 1):

Coetus Nationum Unitarum

Die Martis (25.9.) coetus generalis Nationum Unitarum in urbe New York sessionem inauguralem habuit. Hoc in conventu Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, orationem fecit, qua cum alias res attigit tum Iranianos hortatus est, ne armis nuclearibus fabricandis operam darent.

“Americani”, inquit, “ad omnia facienda parati sunt, ut prohibeant, ne Irania arma atomica sibi comparet. Idem praemonuit Iranianis spatium temporis infinitum non datum iri ad programma nucleare deponendum.”

… also from YLE on October 1: De comitiis Belorussiae …Populatio piscium deminuetur … De ballaenis captandis … Hispania viatoribus gaudet…Memoria Americi Vespucci … Brad de Veluwe equus victor

From YLE (October 5):

Alveus fluminis in Marte repertus

Vehiculum, quod mense Augusto in Martem descendit, glaream et lapides invenit, quae pristinum flumen in alveo suo portavit. Lapides rotundati ostendunt aquam e longinquo magna vi fluxisse. Photographemata illius alvei die quinto decimo mensis Septembris in Terram missa sunt.

Neque investigatoribus novum est, quod aqua in Marte olim exstitit, sed nullus fluminis alveus antea repertus est. Propositum maximi momenti est carbonem et signa de condicionibus vitae microbiorum opportunis quaerere, an in Marte umquam fuerint aut adhuc sint.

… more from YLE on October 5: Cubicularius Papae ante iudices … Impetus cardiaci frigore augentur … Inopia laboris in Eurozona maxima

… and on the Nuntii Graeci side:

Leave a comment